MULTITUDO Laureata

MULTITUDO Laureata
MULTITUDO Laureata
in publicisolim gratulationibus conspecta legitur, velut circumplaudens ei qui rem prospere gessisset, ut particeps felicitatis huius. Sic Vitellio, in quit Tacit. Histor. l. 2. c. 55. plausêre Populus cum laura ac floribus, Galbae imagines circum Templa tulit, congestis in modum tumuli coronis, quam quisque scilicet capite tulisset. Et exercitum triumphantislaureatum habemus apud Livium. Militum quidem propria est causa, inquit apud eum l. 25. M. Servilius, qui et ipsi laureati, et quisque donis, quibus donati sunt, insignes triumphum nomine cient. Apud Plutarchum quoque Alexander Macedonibus militibus nunc modestes incusatis, nunc comiter appellatis, complures bello in utiles exautoravit, magnisicen tissimeque donatos dimisit: inprimis, scribens ad Antipatrum Macedoniae praefectum, eis ad spectanda certamina priores in Theatro partes assignari, coronatosque sedere iussit. in Vita eius. Qui mos porissimum a Romanis usurpatus fuit. Namque, apud eundem Plutarchum in Aemilio Paulo, in huius Aemilii triumpho, laureatus Ducem sequebatur universus exercitus, per cohortes et ordines. Quae species triumphi servabatur in spectaculis aliisque diebus sollennibus, non solum a primoribus, sed ab ipso Populo. Et quidem de Populo exstat locus Livii l. 25. c. 12. ubi postquam egit de origine ludorum Apollinarium, addit, Haec est origo ludorum Apollinarium, victoriae, non valetudinis ergo, ut plerique rentur, votorum. Factosque populus coronatus spectavit. Quod Antiochus Epiphanes imilatus est, cum pompam in celeberrimo Graecorum Conventu exhibcret, apud Athenaeum l. 5. Quippe inibi primus ordo fuit hominum quinque millium, instar agminis Romani, cum hamatis loricis. Sequebantur Mysi totidem. Dein Cilicum tria milia levis armaturae, cum aureis coronis. Sed et alias tota cohors aliqua, populus, publici Ordines, totae Urbes, coronatae leguntur, uti infra paucis videbimus, in voce Populus: pluribus vero hac de re agit Car. Paschalius, Coronarum. l. 7. c. 6. et l. 8. c. 11. Hactenus de Multitudine unitati oppositâ, quatenus vero infimam plebem denotat, quâ notione vocem πολλοὶ et πλῆςθος frequenter usurpant Graeci, vide illa infra ubi de Plebe, item Vulgo. Addam hîc saltem, Multitudinem Agrestem, ut stupidam, credulam, timidam, pervicacem, indocilem, sui confidentem, contemptus suspicacem simul atque detestatricem; Urbanam, supinam, pavidam, tumidam, mollem, ignavam, verbis quam factis promptiorem, luxu, atque otiô feram, superbam non resistentibus, demissam instantibus, crocodili naturâ; Militarem malesicam, intentam motibus, exprobratricem operum suroum, gloriosam, vanam, otium quaerentem, quaesitum rumpentem: In universum, Multitudinem omnem insidam, invidam, indulgentem genio rebus secundis, fractam in adversis, subitae paenitentiae, Ducis appetentem, appetiti recusantem, facientem ut non faciat, satagentem ut nihil agat, servientem ut ne pareat, non sine ratione describi Poetis, ut videre est, apud Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 3. c. 13. Sic Parrhasius Multitudinem Atheniensium, Demi, Graec. τοῦ Δήμου, nomine, argumento ingenioso, pinxisse legitur. Volebat namque varium, iracundum, iniustum, inconstantem, eundem exorabilem, clementem, misericordem, excelsum, gloriosum, humilem, ferocem, fugacemque et omnia pariter ostendere, Plin. l. 35. c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”